- CYANOS
- CYANOSnomen gemmae, apud Plin. l. 37. c. 9. Reddetur et per se Cyanos, accommodatô paulo ante iaspidis nomine, colore caeruleô. Optima Scythica, dein Cypria, postremo Aegyptia. Adulter atur maxime tincturâ, idque in gloria Regi Aegypti adscribitur, qui primus eam tinxit. Dividitur autem et haec in mares feminasque. Ubi Slmasius, accommodatâ gratiâ e paulo ante nominato colore caeruleo, reponit. Nempe color caerulus vel caerulum pigmentum est quod Graecis κυανὸς dicitur, eôdem cum gemma nomine. Λαζούριον recentiores Graeci vocârunt, nostri Azurium. Huius mentionem facit Plin. l. 33. c. 13. Nunc ait, Cyanon gemmam per se reddere accommodatâ illi gratiâ ex illo ante nominato pigmento. Sed et, quod tria eius genera Plinius facit, quodque de tinctura addit Aegyptii, de Cyano colore, non de gemma, prodidit Theophrastus: ubi Aegyptium cyanum, qui factitius est, optimum esse vult, εἰςτὰ ἄκρατα λειώματα, ad politiones in parietibus, quae meracioris et saturioris coloris sunt. Vide eum Hist. l. 7. c. 11. uti hodieque lapidem lazuli vocantes Arabes gemmam cum colore confundunt. Coeterum Cyanon gemmam nonnulli eandem faciunt, cum ea, quam vulgo Turcesiam vocamus. Sed Cyanos e translucidis, et sapphito simillima; unde a Gemmariis utraque gemma indiscretô nomine sapphirus appellatur: Turcica aurem gemma Iaspidis potius species fuerit. Uti vero sapphirum aureis punctis collucere, sic Cyanum, aliquando aureô pulvere sparsum inveniri, tradit idem Plinius. Quae duo male confundit Solinus, c. 15. punctillis interlucentibus aur atili palvere Cyanum masculum variari dicens. Puncta enim guttae sunt, rarius ac distinctius notatae et quasi stellae intersparsae, qualis erat sapphirus κρυσοςτιγής: pulvis vero grana sunt minutiora spissinsque, et quasi continuatim sparsa, in modum pulveris, qualia in Cyano apparent. A Cyano, aliae gemmae cyaneae dictae sunt, ob coloris affinitatem. Sic inter Iaspides una fuit species cyanei coloris; inter sapphiros quoque mares existimabantur eiusdem coloris etc. Salmas. ad Solin. p. 201. et seqq.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.